psalmus cantici pro dedicatione domus David
exaltabo te Domine quoniam salvasti me
et non delectasti inimicos meos super me
Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
Domine eduxisti de inferno animam meam
vivificasti me ne descenderem in lacum
cantate Domino sancti eius
et confitemini memoriae sanctitatis eius
quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius
ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
ego autem dixi in abundantia mea
non commovebor in sempiternum
Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem
abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
ad Dominum clamabo et Dominum
deprecabor
quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in
corruptionem
numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
convertisti planctum meum in chorum mihi
solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
ut laudet te gloria et non taceat
Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi