1victori canticum David
2in te Domine speravi non confundar in aeternum
in iustitia tua salva me
3inclina ad me aurem tuam velociter libera me
esto mihi in lapidem fortissimum
et in domum munitam ut salves me
4quia petra mea et munitio mea tu es
et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
5educes me de rete quod absconderunt mihi
quia tu fortitudo mea es
6in manu tua commendabo spiritum meum
redemisti me Domine Deus veritatis
7odisti custodientes vanitates frustra
ego autem in Domino confisus sum
8exultabo et laetabor in misericordia tua
quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
9et non conclusisti me in manibus inimici
posuisti in latitudine pedes meos
10miserere mei Domine quoniam tribulor
caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
11quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu
infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
12apud omnes hostes meos factus sum obprobrium
et vicinis meis nimis et timor notis meis
qui videbant me in plateis fugiebant me
13oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde
factus sum quasi vas perditum
14audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu
cum inirent consilium adversum me
et ut auferrent animam meam cogitarent
15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16in manu tua tempora mea
libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
17ostende faciem tuam super servum tuum
salva me in misericordia tua
18Domine ne confundar quia invocavi te
confundantur impii taceant in inferno
19muta fiant labia mendacii
quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
20quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus
te
operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
21abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri
abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
22benedictus Dominus
qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
23ego autem dixi in stupore meo
proiectus sum de conspectu oculorum eius
ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
24diligite Dominum omnes sancti eius
fideles servat Dominus
et retribuet his qui satis operantur superbiam
25confortamini et roboretur cor vestrum
omnes qui expectatis Dominum