1Verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi
filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae
in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda
2congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus
3congregans hominem et pecus
congregans volatile caeli et pisces maris
et ruinae impiorum erunt
et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus
4et extendam manum meam super Iudam
et super omnes habitantes Hierusalem
et disperdam de loco hoc reliquias Baal
et nomina aedituorum cum sacerdotibus
5et eos qui adorant super tecta militiam caeli
et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom
6et qui avertuntur de post tergum Domini
et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum
7silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini
quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos
8et erit in die hostiae Domini visitabo super principes
et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina
9et visitabo omnem
qui arroganter ingreditur super limen in die illa
qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo
10et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium
et ululatus a secunda et contritio magna a collibus
11ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan
disperierunt omnes involuti argento
12et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis
et visitabo super viros defixos in fecibus suis
qui dicunt in cordibus suis
non faciet bene Dominus et non faciet male
13et erit fortitudo eorum in direptionem
et domus eorum in desertum
et aedificabunt domos et non habitabunt
et plantabunt vineas et non bibent vinum earum
14iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis
vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
15dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae
dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis
dies nebulae et turbinis
16dies tubae et clangoris
super civitates munitas et super angulos excelsos
17et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci
quia Domino peccaverunt
et effundetur sanguis eorum sicut humus
et corpus eorum sicut stercora
18sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos
in die irae Domini
in igne zeli eius devorabitur omnis terra
quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibus terram