1convenite congregamini gens non amabilis
2priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem
antequam veniat super vos ira furoris Domini
antequam veniat super vos dies furoris Domini
3quaerite Dominum omnes mansueti terrae
qui iudicium eius estis operati
quaerite iustum quaerite mansuetum
si quo modo abscondamini in die furoris Domini
4quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum
Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur
5vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum
verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum
et disperdam te ita ut non sit inhabitator
6et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum
7et erit funiculus eius qui remanserit de domo
Iuda
ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent
quia visitabit eos Dominus Deus eorum
et avertet captivitatem eorum
8audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon
quae exprobraverunt populo meo
et magnificati sunt super terminos eorum
9propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel
quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra
siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum
reliquiae populi mei diripient illos
residui gentis meae possidebunt eos
10hoc eis eveniet pro superbia sua
quia blasphemaverunt et magnificati sunt
super populum Domini exercituum
11horribilis Dominus super eos
et adtenuabit omnes deos terrae
et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium
12sed et vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis
13et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur
et ponet speciosam in solitudinem
et in invium et quasi desertum
14et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium
et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur
vox cantantis in fenestra corvus in superliminari
quoniam adtenuabo robur eius
15haec est civitas gloriosa habitans in confidentia
quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius
quomodo facta est in desertum cubile bestiae
omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam