1oratio abacuc prophetae pro ignorationibus
2Domine audivi auditionem tuam et timui
Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud
in medio annorum notum facies
cum iratus fueris misericordiae recordaberis
3Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan
semper
operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
4splendor eius ut lux erit
cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
5ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
6stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes
et contriti sunt montes saeculi
incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius
7pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae
turbabuntur pelles terrae Madian
8numquid in fluminibus iratus es Domine
aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua
quia ascendes super equos tuos
et quadrigae tuae salvatio
9suscitans suscitabis arcum tuum
iuramenta tribubus quae locutus es
semper
fluvios scindes terrae
10viderunt te et doluerunt montes
gurges aquarum transiit
dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
11sol et luna steterunt in habitaculo suo
in luce sagittarum tuarum ibunt
in splendore fulgurantis hastae tuae
12in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
13egressus es in salutem populi tui
in salutem cum christo tuo
percussisti caput de domo impii
denudasti fundamentum usque ad collum
semper
14maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius
venientibus ut turbo ad dispergendum me
exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
15viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
16audivi et conturbatus est venter meus
ad vocem contremuerunt labia mea
ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat
ut requiescam in die tribulationis
ut ascendam ad populum accinctum nostrum
17ficus enim non florebit et non erit germen in vineis
mentietur opus olivae et arva non adferent cibum
abscidetur de ovili pecus
et non erit armentum in praesepibus
18ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
19Dominus Deus fortitudo mea
et ponet pedes meos quasi cervorum
et super excelsa mea deducet me
victori in psalmis canentem
EXPLICIT ABACUC PROPHETA