1melior est sapientia quam vires
et vir prudens magis quam fortis
2audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
3praebete aures vos qui continetis multitudines
et placetis vobis in turbis nationum
4quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo
qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis
neque custodistis legem iustitiae
neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6horrende et cito apparebit vobis
quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
7exiguo enim conceditur misericordia
potentes autem potenter tormenta patientur
8non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus
nec reverebitur magnitudinem cuiusquam
quoniam pusillum et magnum ipse fecit
et aequaliter cura est illi pro omnibus
9fortioribus autem fortior instat cruciatio
10ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
ut discatis sapientiam et non excidatis
11qui enim custodierint iusta iuste
iustificabuntur
et qui didicerint ista invenient quid
respondeant
12concupiscite ergo sermones meos
diligite illos et habebitis disciplinam
13clara est et quae numquam marcescat sapientia
et facile videtur ab his qui diligunt eam
et invenietur ab his qui quaerunt illam
14praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit
adsidentem enim illam foribus suis inveniet
16cogitare ergo de illa sensus est consummatus
et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17quoniam dignos se ipsa circuit quaerens
et in viis ostendit se illis hilariter
et in omni providentia occurrit illis
18initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
19cura ergo disciplinae dilectio est
et dilectio custoditio legum illius est
custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
20incorruptio autem facit esse proximum Deo
21concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum
perpetuum
22si ergo delectamini sedibus et
stemmatibus
reges populi
diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
24quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam
et non abscondam a vobis sacramenta Dei
sed ab initio nativitatis investigabo
et ponam in lucem scientiam illius
et non praeteribo veritatem
25neque cum invidia tabescente iter habebo
quoniam ista non erit particeps sapientiae
26multitudo autem sapientium sanitas est orbis
terrarum
et rex sapiens populi stabilimentum est
27ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis