1melior est generatio
cum claritate
inmortalitas est enim in memoria illius
quoniam et apud Deum nota est et apud homines
2cum praesens est imitantur illam
et desiderant eam cum se duxerit
et in perpetuum coronata triumphat
incoinquinatorum certaminum praemium vincens
3multigena autem impiorum multitudo non erit utilis
et spuria vitulamina non dabunt radices altas
nec stabile firmamentum conlocabunt
4et si in ramis in tempore germinaverint
infirmiter posita a vento commovebuntur
et a nimietate ventorum eradicabuntur
5confringentur rami inconsummati
et fructus illorum inutilis
et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
6ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur
testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
7iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio
erit
8senectus enim venerabilis est non diuturna
neque numero annorum conputata
cani sunt autem sensus hominibus
9et aetas senectutis vita inmaculata
10placens Deo factus dilectus
et vivens inter peccatores translatus est
11raptus est ne malitia mutaret intellectum illius
aut fictio
decipiat animam illius
12fascinatio enim nugacitatis obscurat bona
et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum
sine malitia
13consummatus in brevi explevit tempora multa
14placita enim erat Deo anima illius
propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum
populi autem videntes et non intellegentes
nec ponentes in praecordiis talia
15quoniam gratia Dei et misericordia in
sanctos illius
et respectus in electos illius
16condemnat autem iustus mortuus vivos impios
et iuventus celerius consummata longam vitam
iniusti
17videbunt enim finem sapientis
et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus
et quare munierit illum Dominus
18videbunt enim et contemnent
illos autem Dominus inridebit
19et erunt post haec decidentes sine honore
et in contumelia inter mortuos in perpetuum
quoniam disrumpet illos inflatos sine voce
et commovebit illos a fundamentis
et usque ad supremum desolabuntur
et erunt gementes et memoria illorum periet
20venient in cogitatione peccatorum suorum timidi
et traducent illos ex adverso iniquitates
ipsorum