1iustorum autem animae in manu Dei sunt
et non tanget illos tormentum mortis
2visi sunt in oculis insipientium mori
et aestimata est adflictio exitus illorum
3et quod a nobis est iter exterminii
illi autem sunt in pace
4et si coram hominibus tormenta passi sunt
spes illorum inmortalitate plena est
5et in paucis vexati in multis bene disponentur
quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
6tamquam aurum in fornace probavit illos
et quasi holocausta hostiam accepit illos
et in tempore erit respectus illorum
7fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
8iudicabunt nationes et dominabuntur populis
et regnabit Dominus illorum in perpetuum
9qui confidunt in illum intellegent
veritatem
et fideles in dilectione adquiescent illi
quoniam donum et pax est electis illius
10impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt
qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
11sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est
et vacua est spes illorum et labores sine fructu
et inhabitabilia opera illorum sunt
12mulieres eorum insensatae sunt
et nequissimi filii eorum
13maledicta creatura illorum
quoniam felix sterilis incoinquinata
quae non scivit torum in delicto
habebit fructum in respectione animarum
14et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem
nec cogitavit adversus Deum nequissima
dabitur enim illi fidei donum electum
et sors in templo Domini acceptissima
15bonorum enim laborum gloriosus est fructus
et quae non concidat radix sapientiae
16filii autem adulterorum inconsummati erunt
et ab iniquo toro semen exterminabitur
17et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur
et sine honore erit novissima senectus illorum
18et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem
nec in die agnitionis
adlocutionem
19nationis enim iniquae dirae sunt
consummationes