1impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit
praesciebat enim et futura illorum
2quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent
et cum magna sollicitudine praemisissent illos
consequebantur illos paenitentia
acti
3adhuc enim inter manus habentes luctus
et deplorantes ad monumenta mortuorum
aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae
et quos rogantes proiecerunt
hos tamquam fugitivos persequebantur
4ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas
et horum quae acciderant memorationem amittebant
ut eam quae deerat tormentis
replerent punitionem
5et populus quidem tuus mirabiliter transiret
illi autem novam mortem invenirent
6omnis enim creatura ad suum genus ab initio
refigurabatur
deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7nam nubis castra eorum adumbrabat
et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit
et ex mari Rubro via sine inpedimento
et campus germinans de profundo nimio
8per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu
videntes mirabilia monstra
9tamquam equi enim depaverunt
et tamquam agni exultaverunt
magnificantes te Domine qui liberasti illos
10memores enim erant adhuc eorum
quae in incolatu illorum facta fuerant
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11novissime autem viderunt novam creaturam avium
cum abducti concupiscentia
postulaverunt escam epulationis
12in adlocutione enim desiderii
ascendit illis de mari ortygometra
et vexationes peccatoribus supervenerunt
non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum
iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
13etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt
alii quidem ignotos non recipiebant advenas
alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant
14et non solum hoc
sed et alius quis respectus erit
illorum
quoniam inviti recipiebant extraneos
15qui autem cum laetitia receperunt hos
qui eisdem usi erant iustitiis
saevissimis adflixerunt doloribus
16percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti
cum subitaneis cooperti essent tenebris
unusquisque ostii sui transitum quaerebat
17in se enim elementa dum convertuntur
sicut in organo qualitatis sonus inmutatur
et omnia suum sonum custodiunt
unde est aestimare et
ex ipso certo visu
18agrestia enim in aquatica convertebantur
et quaecumque erant natantia in terram transiebant
19ignis in aqua valebat supra suam virtutem
et aqua extinguentis naturae obliviscebatur
20flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes
coambulantium
nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam
in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum
et honorasti et non despexisti
in omni tempore et in omni loco adsistens eis
EXPLICIT LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS