1direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
2iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur
et in locis secretis fixerunt casas
3steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
4sitierunt et invocaverunt te
et data est illis de petra altissima aqua
et requies sitis de lapide duro
5per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
6per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
7nam pro fonte quidem sempiterni fluminis
humanum sanguinem dedisti iniustis
8qui comminuerentur in
traductione infantum occisorum
dedisti illis abundantem aquam insperate
9ostendens per sitim quae tunc fuit
quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
10cum enim temptati sunt
et quidem cum misericordia disciplinam accipientes
scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
11hos quidem tamquam pater monens probasti
illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
12absentes enim et praesentes similiter torquebantur
13duplex enim illos acceperat taedium
et gemitus cum memoria praeteritorum
14cum enim audirent per sua tormenta
bene secum agi commemorati sunt Dominum
15quem enim in expositione prava proiectum deriserunt
in finem eventus mirati sunt
non similiter iustis faciens
16pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum
quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas
inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
17ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
18non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua
quae creavit orbem terrarum ex materia invisa
inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
19aut novi generis ira plenas et ignotas bestias
aut vaporem igneum spirantes
aut odorem fumi proferentes
aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
20quarum non solum laesura poterat illos exterminare
sed et aspectus per timorem occidere
21sed et sine his uno spiritu occidi poterant
persecutionem passi ab ipsis factis suis
et dispersi per spiritum virtutis tuae
sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
22multum enim valere tibi soli superat semper
et virtuti brachii tui quis resistet
23quoniam tamquam momentum staterae
sic ante te est orbis terrarum
et tamquam gutta roris antelucani
quae descendit in terram
24sed misereris omnium quoniam omnia potes
et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
25diligis enim omnia quae sunt
et nihil odisti horum quae fecisti
nec enim odiens aliquid constituisti
26quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses
aut quod a te vocatum non esset conservaretur
27parcis autem omnibus
quoniam tua sunt Domine qui animas amas