1bonus enim spiritus tuus est in omnibus
2propter quod hos qui exerrant partibus
corripis
et de quibus peccant admonens adloqueris
ut relicta malitia credant in te Domine
3et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
4quoniam odibilia tibi opera faciebant
per medicamina et sacrificia iniusta
5et filiorum necatores sine misericordia
et comestores viscerum hominum
devorationem et sanguinis a
medio sacramento tuo
6et auctores parentes animarum inauxiliatarum
voluisti perdere per manus parentum nostrorum
7ut dignam perciperent peregrinationem
puerorum Dei
quae tibi omnium carior est terra
8sed et his tamquam hominibus pepercisti
et misisti antecessores exercitus tui vespas
ut illos paulatim exterminarent
9non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis
aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
10sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae
non ignorans quoniam nequa est natio illorum
et naturalis malitia ipsorum
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
11semen enim erat maledictum ab initio
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
12quis enim dicet tibi quid fecisti
aut quis stabit contra iudicium tuum
aut quis in conspectum tuum veniet
vindex iniquorum hominum
aut quis tibi inputabit
si nationes perierint quas tu fecisti
13nec enim est alius Deus quam tu
cuius cura est de omnibus
ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
14neque rex neque tyrannus in conspectu tuo
inquirent de his quos perdidisti
15cum sis ergo iustus iuste omnia disponis
ipsum quoque qui non debet puniri condemnas
exterum aestimas a tua virtute
16virtus enim tua iustitiae initium est
et ob hoc quod omnium Dominus es
omnibus te parcere facis
17virtutem enim ostendis tu
qui non crederis esse in virtute
consummatus
et hos qui sciunt audaciam traducis
18tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos
subest enim tibi cum voles posse
19docuisti autem populum tuum per talia opera
quoniam oportet iustum esse et humanum
et bonae spei fecisti filios tuos
quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti
cum tanta cruciasti adtentione et liberasti
dans tempus et locum
per quae possint mutari a
malitia
21cum quanta diligentia iudicasti filios tuos
quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22cum ergo nobis disciplinam das
inimicos nostros multipliciter flagellas
ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes
et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
23unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt
per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24etenim in erroris via diutius erraverunt
deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua
infantum insensatorum more viventes
25propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
26qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt
dignum Dei iudicium experti sunt
27in his enim quae patiebantur moleste ferebant
in quibus patientes indignabantur
per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur
videntes illum quem olim negabant se nosse
Deum verum agnoverunt
propter quod et finis condemnationis illis veniet