1haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum
cum solus esset creatus custodivit
2et eduxit illum a delicto suo
et dedit illi virtutem continendi omnia
3ab hac ut recessit iniustus in ira sua
per iram homicidii fraternitatis deperiit
4propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia
per contemptibile lignum iustum gubernans
5haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent
scivit iustum et servavit sine querella Deo
et in filii misericordia
fortem custodivit
6haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem
descendentem ignem in Pentapoli
7cuius in testimonium nequitiae
fumigabunda constat deserta terra
et incerto tempore fructus habentes arbores
et incredibilis animae memoria stans
figmentum salis
8sapientiam enim praetereuntes
non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona
sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam
ut in his quae peccaverunt nec latere
potuissent
9sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10haec profugum irae fratris iustum
deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum
honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
11in fraude circumvenientium illum adfuit
et honestum illum fecit
12custodivit illum ab inimicis
et a seductoribus tutavit eum
et certamen forte dedit illi ut vinceret
ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
13haec venditum iustum non dereliquit
sed a peccatoribus liberavit illum
descendit cum illo in foveam
14et in vinculis non dereliquit illum
donec adferret illi sceptrum regni
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant
et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum
et dedit illi claritatem aeternam
15haec populum iustum et semen sine querella
liberavit a nationibus quae illum conprimebant
16intravit in animam servi Domini
et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
17et reddidit iustis mercedem laborum suorum
et deduxit illos in via mirabili
et fuit illis in velamento diei
et in luce stellarum nocte
18transtulit illos mare Rubrum
et transvexit illos per aquam nimiam
19inimicos autem illorum demersit in mare
et ab altitudine inferorum eduxit illos
ideo iusti tulerunt spolia impiorum
20et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
et victricem manum tuam laudaverunt pariter
21quoniam sapientia aperuit os mutorum
et linguas infantium fecit dissertas