1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae
ut inveniam te foris et deosculer
et iam me nemo despiciat
2adprehendam te et ducam in domum matris meae
ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito
et mustum malorum granatorum meorum
3leva eius sub capite meo
et dextera illius amplexabitur me
4adiuro vos filiae Hierusalem
ne suscitetis et evigilare
faciatis dilectam donec ipsa velit
5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens
et nixa super dilectum suum
sub arbore malo suscitavi te
ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
6pone me ut signaculum super cor tuum
ut signaculum super brachium tuum
quia fortis est ut mors dilectio
dura sicut inferus aemulatio
lampades eius lampades ignis atque flammarum
7aquae multae non poterunt extinguere
caritatem
nec flumina obruent illam
si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione
quasi nihil despicient eum
8soror nostra parva et ubera non habet
quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea
si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
10ego murus et ubera mea sicut turris
ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos
tradidit eam custodibus
vir adfert pro fructu eius mille argenteos
12vinea mea coram me est
mille tui Pacifice
et ducenti his qui custodiunt fructus eius
13quae habitas in hortis amici auscultant
fac me audire vocem tuam
14fuge dilecte mi
et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
EXPLICIT LIBER CANTICUM CANTICORUM