CANTICUM CANTICORUM 7
1quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum
quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis
iunctura feminum tuorum
sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
2umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis
venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
3duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
4collum tuum sicut turris eburnea
oculi tui sicut piscinae in Esebon
quae sunt in porta filiae multitudinis
nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
5caput tuum ut Carmelus
et comae capitis tui sicut purpura regis vincta
canalibus
6quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
8dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius
et erunt ubera tua sicut botri vineae
et odor oris tui sicut malorum
9guttur tuum sicut vinum optimum
dignum dilecto meo ad potandum
labiisque et dentibus illius ruminandum
10ego dilecto meo et ad me conversio eius
11veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
12mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea
si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica
ibi dabo tibi ubera mea
13mandragorae dederunt odorem in portis nostris
omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart