1Diligite iustitiam qui iudicatis terram
sentite de Domino in bonitate
et in simplicitate cordis quaerite illum
2quoniam invenitur ab his qui non temptant illum
apparet autem eis qui fidem habent in illum
3perversae enim cogitationes separant a Deo
probata autem virtus corripit insipientes
4quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia
nec habitabit in corpore subdito
peccatis
5sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum
et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu
et corripietur superveniente iniquitate
6benignus est enim spiritus sapientiae
et non liberabit maledictum a labiis suis
quoniam renum illius testis est Deus
et cordis eius scrutator est verus
et linguae illius auditor
7quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
8propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere
nec praeteriet illum corripiens iudicium
9in cogitationibus enim impii interrogatio erit
sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet
ad correptionem iniquitatum illius
10quoniam auris zeli audit omnia
et tumultus murmurationum non abscondetur
11custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest
et a detractione parcite linguae
quoniam responsum obscurum in
vacuum non ibit
os autem quod mentitur occidit animam
12nolite zelare mortem in errore vitae vestrae
neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
13quoniam Deus mortem non fecit
nec laetatur in perditione vivorum
14creavit enim ut essent omnia
et sanabiles nationes orbis
terrarum
et non est in illis medicamentum exterminii
nec inferorum regnum in terra
15iustitia enim inmortalis est
16impii autem manibus et verbis arcessierunt illam
et aestimantes illam amicam defluxerunt
et sponsionem posuerunt ad illam
quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius