1ego flos campi et lilium convallium
2sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
3sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios
sub umbra illius quam desideraveram
sedi
et fructus eius dulcis gutturi meo
4introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
5fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
6leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
7adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
8vox dilecti mei
ecce iste venit saliens in montibus transiliens
colles
9similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum
en ipse stat post parietem nostrum
despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
10et dilectus meus loquitur mihi
surge propera amica mea formonsa
mea et veni
11iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
12flores apparuerunt in terra
tempus putationis advenit
vox turturis audita est in terra nostra
13ficus protulit grossos suos
vineae florent dederunt odorem
surge amica mea speciosa mea et veni
14columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis
vox enim tua dulcis et facies tua decora
15capite nobis vulpes vulpes parvulas quae
demoliuntur vineas
nam vinea nostra floruit
16dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
17donec adspiret dies et inclinentur umbrae
revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo
cervorum
super montes Bether