CANTICUM CANTICORUM 1
1Osculetur me osculo oris sui
quia meliora sunt ubera tua vino
2fraglantia
unguentis optimis
oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
3trahe me post te curremus
introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te
memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
4nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem
sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
5nolite me considerare quod fusca sim
quia decoloravit me sol
filii matris meae pugnaverunt contra me
posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
6indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie
ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
7si ignoras te o pulchra inter mulieres
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
8equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
9pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
10murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
11dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
12fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
13botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
14ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra
oculi tui columbarum
15ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus
lectulus noster floridus
16tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart