1memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae
antequam veniat tempus adflictionis
et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
2antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae
et revertantur nubes post pluviam
3quando commovebuntur custodes domus
et nutabuntur viri fortissimi
et otiosae erunt molentes inminuto numero
et tenebrescent videntes per foramina
4et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis
et consurgent ad vocem volucris
et obsurdescent omnes filiae carminis
5excelsa quoque timebunt et formidabunt in via
florebit amigdalum inpinguabitur lucusta
et dissipabitur capparis
quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae
et circumibunt in platea plangentes
6antequam rumpatur funis argenteus
et recurrat vitta aurea
et conteratur hydria super fontem
et confringatur rota super cisternam
7et revertatur pulvis in terram suam unde erat
et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
8vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes
omnia vanitas
9cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum
et enarravit quae fecerit
et investigans conposuit parabolas multas
10quaesivit verba utilia
et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
11verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi
quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12his amplius fili mi ne requiras
faciendi plures libros nullus est finis
frequensque meditatio carnis adflictio est
13finem loquendi omnes pariter audiamus
Deum time et mandata eius observa
hoc est enim omnis homo
14et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium
pro omni errato
sive bonum sive malum sit
EXPLICIT LIBER ECCLESIASTES