1non zeles mulierem sinus tui
ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
2non des mulieri potestatem animae tuae
ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
3ne respicias mulierem multivolam
ne forte incidas in laqueos illius
4cum psaltrice ne adsiduus sis
nec audias illam
ne forte pereas in efficacia illius
5virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
6non des fornicariis animam tuam in nullo
ne perdas te et hereditatem tuam
7noli conspicere in vicis
civitatis
nec oberraveris in plateis illius
8averte faciem tuam a muliere compta
et non circumspicias speciem alienam
9propter speciem mulieris multi perierunt
et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
10omnis mulier quae est fornicaria
quasi stercus in via conculcatur
11speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt
conloquium enim illius quasi ignis exardescit
12cum aliena muliere non accumbas super cubitum
cum aliena muliere ne sedeas omnino
nec accumbas cum ea super cubitum
13et non alterceris cum ea in vino
ne forte declinet cor tuum in illa
et sanguine tuo labaris in perditionem
14ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
15vinum novum amicus novus
veterescat et cum suavitate bibes illud
16non zeles gloriam et opes peccatoris
non enim scis quae futura sit illius subversio
17non placeat tibi iniuria iniustorum
sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
18longe abesto ab homine potestatem habente occidendi
et non suspicaberis timorem mortis
19et si accesseris ad illum noli aliquid committere
ne forte auferat vitam tuam
20communionem mortis scito
quoniam in medium laqueorum ingredieris
et super dolentium arma ambulabis
21secundum virtutem tuam cave te a proximo
et cum sapientibus et prudentibus tracta
22viri iusti sint tibi convivae
et in timore Dei sit gloriatio tibi
23et in sensu sit tibi cogitatus
et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi
24in manus artificum opera laudabitur
et princeps populi in sapientia sermonis sui
in sensu vero seniorum verbum
25terribilis est in civitate sua homo linguosus
et temerarius in verbo suo odibilis erit