1iudex sapiens vindicabit populum
suum
et principatus sensati stabilis erit
2secundum iudicem populi sic et ministri eius
et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
3rex insipiens perdet populum suum
et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
4in manu Dei potestas terrae
et exclamabilis omnis iniquitas gentium
et utilem rectorem in tempus suscitabit
super illam
5in manu Dei potestas hominis
et super faciem scribae inponet honorem suum
6omnis iniuriae proximi ne memineris
et nihil agas in operibus iniuriae
7odibilis coram Deo et hominibus superbia
et execrabilis omnis iniquitas gentium
8regnum a gente in gentem transfertur
propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
9avaro autem nihil est scelestius
quid superbit terra et cinis
10nihil est iniquius quam amare pecuniam
hic enim et animam suam venalem habet
quoniam in vita sua proiecit intima sua
11omnis potentatus brevis via
12brevem languorem praecidit medicus
sic et rex hodie est et cras morietur
13cum enim moritur homo
hereditabit serpentes et bestias et vermes
14initium superbiae hominis apostatare a Deo
15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius
quoniam initium peccati omnis superbia
qui tenuerit illam adimplebitur maledictis
et subvertet eos in finem
16propterea exhonoravit Dominus conventus malorum
et destruxit eos usque in finem
17sedes ducum superborum destruxit Deus
et sedere fecit mites pro illis
18radices gentium superbarum arefecit Deus
et plantavit humiles ex ipsis gentibus
19terras gentium evertit Dominus
et perdidit eas usque ad fundamentum
20arefecit ex ipsis et disperdidit illos
et cessare fecit memoriam eorum a terra
21perdidit Deus memoriam superborum
et reliquit memoriam humilium sensu
22non est creata hominibus superbia
neque iracundia nationi mulierum
23semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum
semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata
Domini
24in medio fratrum rector illorum in honore
et qui timent Deum erunt in oculis illius
25gloria divitum honoratorum et pauperum
timor Dei est
26non despicere hominem iustum pauperem
et non magnificare virum peccatorem divitem
27magnus est iudex et potens est in honore
et non est maior illo qui timet Deum
28servo sensato liberi servient
et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus
et inscius non honorabitur
29noli te extollere in faciendo opere tuo
et noli cunctari in tempore angustiae
30melior est qui operatur et abundat in omnibus
quam qui gloriatur et eget panem
31fili in mansuetudine serva animam tuam
et da illi honorem secundum meritum suum
32peccantem in animam suam quis iustificabit
et quis honorificabit exhonorantem animam
suam
33pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum
et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
34qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia
et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur