1non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
2non contendas cum viro locuplete
ne forte contra consistat litem tibi
3multos perdidit aurum atque argentum
et usque cor regum extendit et convertit
4non litiges cum homine linguato
et non strues in igne illius ligna
5non communices homini indocto
ne male de progenie tua loquatur
6ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei
memento quoniam omnes sumus in correptionem
7ne spernas hominem in sua senecta
etenim ex nobis senescunt
8noli de mortuo gaudere
sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
9ne despicias narrationem presbyterorum sapientium
et in proverbiis illorum conversare
10ab ipsis enim disces doctrinam intellectus
et servire magnatis sine querella
11non te praetereat narratio seniorum
et ipsi enim didicerunt a patribus suis
12quoniam ab ipsis disces intellectum
et in tempore necessitatis
responsum
13non incendas carbones peccatoris arguens eos
ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
14ne contra faciem stes contumeliosi
ne sedeat quasi insidiator ori tuo
15noli fenerare homini fortiori te
quod si feneraveris tamquam perditum habe
16non spondeas super virtutem tuam
quod si spoponderis quasi restituens cogita
17non iudices contra iudicem
quoniam secundum quod dignum est iudicat
18cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te
ipse enim secundum voluntatem suam vadit
et simul cum stultitia illius peries
19cum iracundo non facias rixam
cum audace non eas in desertum
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis
et ubi non est adiutorium elidet te
20cum fatuis ne consilium habeas
non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
21coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
22non omni homini cor tuum manifestes
ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi