1altitudinis firmamentum pulchritudo est
species caeli in visione gloriae
2sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
3in meridiano exuret terram
in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere
fornacem custodiens in operibus ardoris
4tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans
et refulgens radiis suis obcaecat oculos
5magnus Dominus qui fecit illum
et in sermonibus eius festinavit iter
6et luna in omnibus in tempore suo
ostensio temporis et signum aevi
7a luna signum diei festi
luminare quod minuitur in consummatione
8mensis secundum nomen eius est
crescens admirabiliter in consummatione
9vas castrorum in excelsis
in firmamento caeli resplendens
10species caeli gloriosa stellarum
mundum inluminans in excelsis Dominus
11in verbis Sancti stabunt ad iudicium
et non exardescent in vigiliis suis
12vide arcum et benedic qui fecit illum
valde speciosus est in splendore suo
13gyravit caelum in circuitu gloriae suae
manus Excelsi aperuerunt illum
14imperio suo adceleravit nivem
et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
15propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
16in magnitudine sua posuit nubes
et confracti sunt lapides grandinis
17in conspectu eius commovebuntur montes
et in voluntate eius adspirabit notus
18vox tonitrui eius exprobravit terram
tempestas aquilonis et congregatio spiritus
19sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem
et sicut lucusta demergens descensus eius
20pulchritudinem coloris eius admirabitur
oculus
et super imbrem eius expavescet cor
21gelum sicut salem effundet super terram
et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
22frigidus ventus aquilo flabit
et gelabit cristallus ab aqua
super omnem congregationem aquarum requiescet
et sicut lorica induet se aquis
23devorabit montes et exuret desertum
et extinguet viridem sicut ignem
24medicina omnium in festinationem
nebulae
ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet
eum
25in sermone eius silebit ventus
et plantavit illum Dominus Iesus
26qui navigat mare enarrat
periculum eius
et audientes auribus non admirabimur
27illic praeclara et mirabilia opera
varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura
beluarum
28propter ipsum confirmatus est itineris finis
et in sermone eius conposita sunt omnia
29multa dicemus et deficiemus
verbis
consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
30gloriantes ad quid valebimus
ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
31terribilis Dominus et magnus vehementer
32quantumcumque potueritis supervalebit
adhuc
et admirabilis magnificentia eius
33benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis
maior est enim omni laude
34exaltantes eum replemini virtute
ne laboretis non enim habebitis
35quis vidit eum et enarrabit
et quis magnificabit eum sicut est ab initio
36multa abscondita sunt maiora horum
pauca enim vidimus operum eius
37omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam