1non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi
et eris vere sine confusione
et invenies gratiam in conspectu omnium hominum
ne pro his omnibus confundaris
et ne accipias personam ut delinquas
2de lege Altissimi et testamento
et de iudicio iustificare impium
3de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum
4de aequalitate staterae et ponderum
et de adquisitione multorum et paucorum
5de correptione emptionis et negotiatorum
et de multa disciplina filiorum
servo pessimo latus sanguinare
6super mulierem nequam bonum est signum
7ubi manus multae sunt clude
et quodcumque trades numera et adpende
datum vero et acceptum omne describe
8de disciplina insensati et fatui
et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus
et eris eruditus in omnibus
et probabilis in conspectu omnium virorum
9filia patri
abscondita est vigilia
et sollicitudo eius auferet somnum
ne forte in adulescentia sua adultera
efficiatur
et commorata cum viro odibilis fiat
10nequando polluatur in virginitate sua
et in paternis suis gravida inveniatur
ne forte cum viro commorata transgrediatur
aut certe sterilis efficiatur
11super filiam luxuriosam confirma custodiam
nequando faciat te in obprobrium venire inimicis
a detractatione in civitate et abiectione
plebis
et confundat te in multitudine populi
12omni homini noli intendere in specie
et in medio mulierum noli commorari
13de vestimentis enim procedit tinea
et a muliere iniquitas viri
14melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier
et mulier confundens in obprobrium
15memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo
in sermonibus Domini opera eius
16sol inluminans per omnia respexit
et gloria Domini plenum est opus eius
17nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in
gloria sua
18abyssum et cor hominum investigavit
et in astutia illorum excogitavit
19cognovit enim Dominus omnem scientiam
et inspexit in signum aevi
adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt
revelans vestigia occultorum
20non praeterit illum omnis cogitatus
et non abscondit se ab eo ullus sermo
21magnalia sapientiae suae decoravit
qui est ante saeculum et usque in saeculum
neque adiectum est
22neque minuitur
et non eget alicuius consilio
23quam desiderabilia omnia opera eius
et tamquam scintillam quam est considerare
24omnia haec vivent et manent in saeculum
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
25omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
26uniuscuiusque confirmavit bona
et quis satiabitur videns gloriam eius