1o mors quam amara est memoria tua
homini pacem habenti in substantiis suis
2viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus
et adhuc valenti accipere cibum
3o mors bonum est iudicium tuum
homini indigenti et qui minoratur viribus
4defecto aetate et cui de omnibus cura est
et incredibili qui perdit sapientiam
5noli metuere iudicium mortis
memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi
hoc iudicium a Domino omni carni
6et quid superveniet in beneplacita Altissimi
sive decem sive centum sive mille anni
7non est enim in inferno accusatio vitae
8filii abominationum fiunt filii peccatorum
et qui conversantur secus domos impiorum
9filiorum peccatorum periet hereditas
et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
10de patre impio queruntur filii
quoniam propter illum sunt in obprobrio
11vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
12et si nati fueritis in maledictione nascemini
et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
13omnia quae de terra sunt in terram convertentur
sic impii a maledicto in perditionem
14luctus hominum in corpore ipsorum
nomen autem impiorum delebitur
15curam habe de bono nomine
hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri magni pretiosi
16bonae vitae numerus dierum
bonum autem nomen permanebit in aevo
17disciplinam in pace conservate filii
sapientia enim abscondita et thesaurus occultus
quae utilitas in utrisque
18melior est homo qui abscondit stultitiam suam
quam homo qui abscondit sapientiam suam
19verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
20non est enim bonum omnem inreverentiam observare
et non omnia omnibus beneplacent in fide
21erubescite matrem et patrem de fornicatione
et a praesidente et potente de mendacio
22a principe et iudice de delicto
a synagoga et plebe de iniquitate
23a socio et amico de iniustitia
de loco in quo habitas
24de furto
de veritate Dei et testamento
de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
25a salutantibus de silentio
a respectu mulieris fornicariae
et ab aversione vultus cognati
26ne avertas faciem a proximo tuo
ab auferendo partem et non restituendo
27ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius
neque steteris ad lectum eius
28ab amicis de sermonibus inproperii
et cum dederis ne inproperes