1occupatio magna creata est omnibus hominibus
et iugum grave super filios Adam
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulturae in matrem omnium
2cogitationes eorum et timores cordis
adinventio expectationis et dies finitionis
3residentes super sedem gloriosam
usque ad humiliatum in terra et cinere
4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam
usque ad eum qui operitur lino crudo
furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis
iracundia perseverans et contentio
5et in tempore refectionis in cubile
somnus noctis inmutat scientiam eius
6modicum tamquam nihil in requie
et ab eo in somnis quasi in die respectus
7conturbatus est in visu cordis sui
tamquam qui evaserit in die belli
in tempore salutis suae exsurrexit
et admirans ad nullum timorem
8cum omni carne ab homine usque ad pecus
et super peccatores septuplum
9ad haec mors sanguis contentio et romphea
oppressiones famis et contritio et flagella
10super iniquos creata sunt haec omnia
et propter illos factus est cataclysmus
11omnia quae de terra sunt in terram convertentur
et aquae omnes in mare convertentur
12omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
13substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur
et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
14in aperiendo manus suas laetabitur
sic praevaricatores in consummatione tabescent
15nepotes impiorum non multiplicabunt ramos
et radices inmundae super cacumen petrae sonant
16viriditas super omnem aquam
et ad oram fluminis ante omnem faenum
evelletur
17gratia sicut paradisus in benedictionibus
et misericordia in saeculo permanet
18vita sibi sufficientis operarii condulcabitur
et in ea invenies thesaurum
19fili
aedificatio civitatis confirmabit nomen
et super haec mulier inmaculata conputatur
20vinum et musica laetificant cor
et super utraque dilectio sapientiae
21tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam
et super utraque lingua suavis
22gratiam et speciem desiderabit oculus tuus
et super hoc viride sationis
23amicus et sodalis in tempore convenientes
et super utrosque mulier cum viro
24fratres in adiutorium in tempore tribulationis
et super eos misericordia liberabit
25aurum et argentum constituet pedem
et super utrumque consilium beneplacitum
26facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
27non est in timore Domini minoratio
et non est in eo inquirere adiutorium
28timor Domini sicut paradisus benedictionis
et super omnem gloriam operuerunt illum
29fili in tempore vitae tuae ne indigeas
melius est enim mori quam indigere
30vir respiciens in mensam alienam
non est vita eius in cogitatione victus
alit enim animam suam cibis alienis
31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
32in ore inprudentis condulcabitur inopia
et in ventre eius ignis ardebit