1honora medicum propter necessitatem
etenim illum creavit Altissimus
2a Deo est omnis medella
et a rege accipiet dationem
3disciplina medici exaltabit caput illius
et in conspectu magnatorum conlaudabitur
4Altissimus creavit de terra medicinam
et vir prudens non abhorrebit illi
5nonne a ligno indulcata est amara aqua
6ad agnitionem hominum virtutis
illorum
et dedit homini scientiam Altissimus
honorari in mirabilibus suis
7in his curans mitigavit dolorem
et unguentarius facit pigmentum suavitatis
et unctiones conficiet suavitatis
et non consummabuntur opera eius
8pax enim Dei super faciem terrae
9fili in tua infirmitate non despicias
sed ora ad Dominum et ipse curabit te
10averte a delicto et dirige manus
et ab omni delicto munda cor tuum
11da suavitatem et memoriam similaginis
et inpingua oblationem et da locum medico
12etenim illum Dominus creavit
et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
13est enim tempus quando in manus eorum incurras
14ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum
et sanitatem propter conversationem illorum
15qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum
incidat in manus medici
16fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare
et secundum iudicium contine
corpus illius
et non despicias sepulturam illius
17propter delaturam amare fer luctum illius uno die
et consolare propter tristitiam
19a tristitia enim festinat mors et cooperiet
virtutem
et tristitia cordis flectet cervicem
20in abductione permanet tristitia
et substantia inopis secundum cor eius
21non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te
et memento novissimorum
22noli oblivisci neque enim est conversio
et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
23memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum
mihi heri et tibi hodie
24in requie mortui requiescere fac memoriam eius
et consolare illum in exitu spiritus sui
25sapientiam scribe in tempore vacuitatis
et qui minoratur actu sapientiam percipiet
qua sapientia replebitur
26qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo
stimulo boves agit
et conversatur in operibus eorum
et narratio eius in filiis taurorum
27cor suum dabit ad versandos sulcos
et vigilia eius in sagina vaccarum
28sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit
qui sculpit signacula sculptilia
et adsiduitas eius variat picturam
cor suum dabit in similitudinem picturae
et vigilia sua perficit opus
29sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri
vapor ignis uret carnes eius
et in calore fornacis concertatur
30vox mallei innovabit aurem eius
et contra similitudinem vasi oculi
eius
31cor suum dabit in consummationem operum
et vigilia sua ornabit in consummatione
32sic figulus sedens ad opus suum
convertens pedibus suis rotam
qui in sollicitudine positus est semper
propter opus suum
et innumera est omnis operatio eius
33in brachio suo formabit lutum
et ante pedes suos curvabit virtutem suam
34cor suum dabit ut consummet linitionem
et vigilia sua mundabit fornacem
35omnes hi in manibus suis speraverunt
et unusquisque in arte sua sapiens est
36sine his omnibus non aedificatur civitas
37et non inhabitabunt nec inambulabunt
et in ecclesiam non transilient
38super sellam iudicis non sedebunt
et testamentum iudicii non intellegent
neque palam facient disciplinam et iudicium
et in parabolis non invenientur
39sed creaturam aevi confirmabunt
et deprecatio illorum in operatione artis
adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi