1omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi
sed est amicus solo nomine amicus
nonne tristitia inest usque ad mortem
2sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
3o praesumptio nequissima unde creata es
cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
4sodalis amico coniucundatur in oblectatione
et in tempore tribulationis adversarius erit
5sodalis amico condolet causa ventris
et contra hostem accipiet scutum
6non obliviscaris amici tui in animo tuo
et non inmemor sis illius in operibus tuis
7noli consiliari cum socero tuo
et a zelantibus te absconde consilium
8omnis consiliarius prodit consilium
sed est consiliarius in semet ipso
9a consiliario serva animam tuam
prius scito quae sit illius necessitas
et ipse enim animo suo cogitabit
10ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
11bona est via tua
et stet e contrario videre quid tibi eveniat
12cum viro inreligioso tracta de sanctitate
et cum iniusto de iustitia
et cum muliere de ea quae aemulatur
cum timido de bello
cum negotiatore de traiecticio
cum emptore de venditione
cum viro livido de gratiis agendis
13cum impio de pietate
cum inhonesto de honestate
cum operario agri de
omni opere
14cum operario annuali de consummatione anni
cum servo pigro de multa operatione
non adtendas his in omni consilio
15cum viro sancto adsiduus esto
quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
16cuius anima est secundum animam tuam
quicumque titubaverit
in tenebris non condolebit tibi
17et cor boni consilii statue
non est enim tibi aliud pluris
illo
18anima viri sancti enuntiat aliquando vera
quam septem circumspectores
sedentes ad speculandum
19et in his omnibus deprecare Altissimum
ut dirigat in veritate viam tuam
20ante omnem operam verbum verax
praecedat te
et ante omnem actum consilium stabile
21verbum nequa inmutabit cor
quattuor partes oriuntur
bonum et malum vita et mors
et dominatrix illorum est adsidua lingua
22vir peritus multos erudivit
et animae suae suavis est
23qui sofistice loquitur odibilis est
omni re defraudabitur
24non est enim data illi a
Domino gratia
omni enim sapientia defraudatus est
25est sapiens animae suae sapiens
et fructus sensus illius laudabilis
26vir sapiens plebem suam erudit
et fructus sensus eius fideles sunt
27vir sapiens implebitur benedictione
et videntes illum laudabunt
28vita viri in numero dierum
dies autem Israhel innumerabiles sunt
29sapiens in populo hereditabit honorem
et nomen illius erit vivens in aeternum
30fili in vita tua tempta animam tuam
et si fuerit nequam non des illi potestatem
31non enim omnia omnibus expediunt
et non omni animae omne genus placet
32noli avidus esse in omni epulatione
et non te effundas super omnem escam
33in multis enim escis erit infirmitas
et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
34propter aplestiam multi
obierunt
qui autem abstinens est adiciet vitam