1miserere nostri Deus omnium et respice nos
et ostende nobis lucem miserationum tuarum
2et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te
et cognoscant quia non est Deus nisi tu
ut enarrent magnalia tua
3adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
4sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis
sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
5ut cognoscant te sicut et nos agnovimus
quoniam non est Deus praeter te Domine
6innova signa et inmuta mirabilia
7glorifica manum et brachium dextrum
8excita furorem et effunde iram
9extolle adversarium et adflige inimicum
10festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
11in ira flammae devoretur qui salvatur
et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
12contere caput principum inimicorum
dicentium non est alius praeter nos
13congrega omnes tribus Iacob
et cognoscant quia non est Deus nisi tu
ut enarrent magnalia tua
et hereditabis eos sicut ab initio
14miserere plebi tuae
super quam invocatum est nomen tuum
et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
15miserere civitati sanctificationis tuae
Hierusalem civitati requiei tuae
16reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
17da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt
et suscita precationes
quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur
et exaudi orationes servorum tuorum
19secundum benedictionem Aaron de populo tuo
et dirige nos in via iustitiae
et sciant omnes qui inhabitant terram
quia tu es Deus conspector saeculorum
20omnem escam manducabit venter
et est cibus cibo melior
21fauces contingit cibum ferae
et cor sensatum verba mendacia
22cor pravum dabit tristitiam
et homo peritus resistet illi
23omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24species mulieris exhilarat faciem viri sui
et super omnem concupiscentiam hominis superducit
desiderium
25si est lingua curationis et mitigationis
misericordiae
non est vir illius contra filios hominum
26qui possidet mulierem inchoat possessionem
adiutorium contra illum est et columna ut requies
27ubi non est sepis diripietur possessio
et ubi non est mulier gemescit egens
28cui credit qui non habet
nidum
et deflectens ubicumque obscuraverit
quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem