1timenti Dominum non occurrent mala
sed in temptatione Deus illum conservat
et liberabit a malis
2sapiens non odit mandata et iustitias
et non inludetur quasi in procella
navis
3homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
4qui interrogationem manifestat parabit verbum
et sic deprecatus exaudietur
et conservabit disciplinam et tunc respondebit
5praecordia fatui quasi rota carri
et quasi axis versatilis cogitatus illius
6equus admissarius sicut amicus subsannator
sub omni suprasedenti hinnit
7quare dies diem superat
et iterum lux lucem et annus annum a sole
8a Domini scientia separati sunt
facto sole et praeceptum custodiente
9et inmutavit tempora et dies festos ipsorum
et in illis dies festos celebraverunt ad horam
10ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus
et ex ipsis posuit in numerum dierum
et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
11in multitudine disciplinae
Domini separavit eos
et inmutavit vias eorum
12et ex ipsis benedixit et exaltavit
et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit
et ex ipsis maledixit et humiliavit
et convertit illos a separatione ipsorum
13quasi lutum figuli in manus ipsius
plasmare illud et disponere
14omnes viae eius secundum dispositionem eius
sic homo in manu illius qui se fecit
reddet illis secundum
iudicium suum
15contra malum bonum est et contra mortem vita
sic et contra virum iustum peccator
et sic intuere in omnia opera Altissimi
duo duo unum contra unum
16et ego novissimus vigilavi
et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
17in benedictione Dei et ipse speravi
et quasi qui vindemiat replevi torcular
18respicite quoniam non soli mihi laboravi
sed omnibus exquirentibus disciplinam
19audite me magnati et omnes populi
et rectores ecclesiae auribus percipite
20filio et mulieri fratri et amico
non des potestatem super te in vita tua
non dederis alio
possessionem tuam
ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
21dum adhuc superes et adspiras
non inmutabit te omnis caro
22melius est enim ut filii tui te rogent
quam te respicere in manus filiorum tuorum
23in omnibus operibus tuis praecellens esto
24ne dederis maculam in gloriam tuam
in die consummationis dierum vitae tuae
et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
25cibaria et virga et onus asino
panis et disciplina et opus servo
26operatur in disciplina et quaerit requiescere
laxa manus illi et quaerit libertatem
27iugum et lorum curvant collum durum
et servum inclinant operationes adsiduae
28servo malivolo tortura et conpedes
mitte illum in operatione ne vacet
29multam enim malitiam docuit otiositas
30in opera constitue eum sic enim condecet illi
quod si non obaudierit
grava illum conpedibus
et non amplifices super omnem carnem
verum sine iudicio nihil facias grave
31si est tibi servus sit tibi quasi anima
tua
quasi fratrem sic eum tracta
quoniam in sanguine animae parasti eum
32si laeseris illum iniuste
33et extollens discesserit quem quaeres
et in qua via quaeras illum nescis