1rectorem te posuerunt noli extolli
esto in illis quasi unus ex ipsis
2curam illorum habe et sic conside
et omni cura tua explicita recumbe
3ut laeteris propter illos
et ornamentum gratiae accipias coronam
et dignationem consequaris conrogationis
4loquere maior natu decet enim te
5primum verbum diligenti scientiam
et non inpedias musica
6ubi auditus est non effundas sermonem
et inportune noli extolli in sapientia tua
7gemmula carbunculi in ornamento auri
et conparatio musicorum in convivio vini
8sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi
sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
9audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
10adulescens loquere in tua causa vix
11si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
12in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
13in medio magnatorum non praesumas
et ubi sunt senes non multum loquaris
14ante grandinem praeibit coruscatio
et pro reverentia accedet tibi bona
gratia
15et hora surgendi non te trices
praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare
et illic lude
16et age conceptiones tuas
et non in delictis et verbo superbo
17et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te
et inebriantem te ab omnibus bonis suis
18qui timet Deum excipiet doctrinam eius
et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
19qui quaerit legem replebitur ab ea
et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
20qui timent Dominum invenient iudicium iustum
et iustitias quasi lucem accendent
21peccator homo devitabit correptionem
et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
22vir consilii non disperiet intellegentia
alienus et superbus non pertimescit timorem
23etiam postquam fecit cum eo sine consilio
et suis insectationibus arguetur
24fili sine consilio nihil facias
et post factum non paeniteberis
25in via ruinae non eas et non offendes in lapides
ne credas te viae laboriosae
ne ponas animae tuae scandalum
26et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
27in omni opere crede ex fide animae tuae
haec est enim conservatio mandatorum
28qui credit Deo adtendit mandatis
et qui confident in illo non
minorabuntur