1de fenore
Qui facit misericordiam fenerat proximum
et qui praevalet manu mandata servat
2fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius
et iterum redde proximo in tempore suo
3confirma verbum et fideliter age cum illo
et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
4multi quasi inventionem aestimaverunt fenus
et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
5donec accipiant osculantur manum dantis
et in promissionibus humiliant vocem suam
6et in tempore redditionis postulabit tempus
et loquetur verba acediae et murmurationum
et tempus causabitur
7si autem potuerit reddere
aversatus
solide vix reddet dimidium
et conputabit illud quasi inventionem
8sin autem fraudavit illum pecunia sua
et possidebit illum inimicum gratis
9et convicia et maledicta reddet illi
et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
10multi non causa nequitiae non feneraverunt
sed fraudari gratis timuerunt
11verumtamen super humilem animo fortior esto
et pro elemosyna non trahas illum
12propter mandatum adsume pauperem
et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
13perde pecuniam pro fratre et amico
et non abscondas illam sub lapide in perditionem
14pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi
et proderit tibi magis quam aurum
15conclude elemosynam in corde pauperis
et haec pro te exorabit ab omni malo
18super scutum potentis et super lanceam
adversus inimicum tuum pugnabit
19vir bonus fidem facit proximo suo
et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
20gratiam fideiussoris ne obliviscaris
dedit enim pro te animam suam
21repromissorem fugit peccator et inmundus
22bona repromissoris sibi adscribit peccator
et ingratus sensu derelinquet liberantem se
23vir repromittit de proximo suo
et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
24repromissio nequissima multos perdidit dirigentes
et commovit illos quasi fluctus maris
25viros potentes gyrans migrare fecit
et vagati sunt in gentibus alienis
26peccator transgrediens mandata Domini
incidet in promissionem nequa
et qui conatur multa agere incidet in iudicium
27recupera proximum secundum virtutem tuam
et adtende tibi ne incidas
28initium vitae aqua et panis et
vestimentum
et domus protegens turpitudinem
29melior victus pauperis sub tegimen asserum
quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
30super minimum et magnum placeat tibi
et inproperium peregrinationis non audies
31vita nequa hospitandi de domo in domum
et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
32hospitabit et pascet et potabit ingratos
et ad haec amara audiet
33transi hospes et orna mensam
et quae in manu habes ciba ceteros
34exi a facie honoris amicorum meorum
necessitudine domus meae hospitio
mihi factus est frater
35gravia haec homini habenti sensum
correptio domus et inproperium feneratoris