1in lapide luteo lapidatus est piger
et omnes loquentur super aspernationem illius
2de stercore boum lapidatus est piger
et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
3confusio patris est de filio indisciplinato
in filia autem in deminoratione fiet
4filia prudens hereditas viro suo
nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
5patrem et virum confundit audax
et ab impiis non minorabitur
ab utrisque autem inhonorabitur
6musica in luctu inportuna narratio
flagella et doctrina in omni tempore sapientia
7qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
8qui narrat verbum non adtendenti
quasi qui excitat dormientem de gravi somno
9qui enumerat stulto
et in fine dicit quis
est hic
10super mortuum plora defecit enim lux eius
et super fatuum plora
defecit enim sensus
11modicum plora supra mortuum quoniam requievit
12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
13luctus mortui septem dies
fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
14cum stulto non multum loquaris
et cum insensato ne abieris
15serva te ab illo ut non molestiam habeas
et non coinquinaberis in inpactu illius
16deflecte ab illo et invenies requiem
et non acediaberis in stultitiam
illius
17super plumbum gravabitur
et quod illi aliud nomen quam fatuus
18harenam et salem et massam ferri facilius est portare
quam hominem inprudentem et fatuum et impium
19loramentum ligneum conligatum fundamento
aedificii
non dissolvetur
sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
20cogitatus sensati in omni tempore
vel metu non pravabitur
21sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita
contra faciem venti non permanebunt
22sic et cor timidum in cogitatione stulti
contra impetum timoris non resistit
23sic et cor trepidum in
cogitatione fatui
omni tempore non metuebit
sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
24pungens oculum deducens lacrimas
et qui pungit cor proferet sensum
25mittens lapidem in volatilia deiciet illa
sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
26ad amicum et si produxeris gladium non desperes
est enim regressus ad amicum
27si aperuerit os triste non timeas
est enim concordatio excepto convicio et inproperio
et superbia et mysterii revelatione
et plaga dolosa
in his omnibus effugiet amicus
28fidem posside cum proximo in paupertate illius
ut et in bonis illius laeteris
29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis
ut et in hereditate illius coheres sis
30ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur
sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
31amicum salutare non confundaris
et a facie illius non me abscondam
et si mala mihi evenerint per illum sustineo
32omnis qui audiet cavebit se ab eo
33quis dabit ori meo custodiam
et supra labia mea signaculum certum
uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me