1fili peccasti non adicias iterum
sed et de pristinis deprecare
ut tibi remittatur
2quasi a facie colubri fuge peccata
et si accesseris ad illa suscipient te
3dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4quasi romphea bis acuta omnis iniquitas
plagae illius non est sanitas
5cataplectatio et iniuriae
adnullabunt substantiam
sic substantia superbiae eradicabitur
6deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet
et iudicium festinato adveniet illi
7qui odit correptionem vestigium est peccatoris
et qui timet Deum
convertet ad cor suum
8notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
9qui aedificat domum inpendiis alienis
quasi qui colligat lapides suos in hieme
10stuppa collecta synagoga peccantium
et consummatio illorum flamma ignis
11via peccantium conplanata lapidibus
et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
12qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14non erudietur qui non est sapiens in bono
15est autem insipientia quae abundat in malo
et non est sensus ubi abundat amaritudo
16scientia sapientis tamquam inundatio abundabit
et consilium illius sicut fons vitae permanet
17cor fatui quasi vas confractum
et omnem sapientiam non tenebit
18verbum sapiens quodcumque audierit scius
laudabit et ad se adiciet
audivit luxuriosus et displicebit illi
et proiciet illud post dorsum suum
19narratio fatui quasi sarcina in via
nam in labiis sensati invenietur gratia
20os prudentis quaeritur in ecclesia
et verba illius cogitabunt in cordibus suis
21tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia
et scientia insensati inenarrabilia verba
22conpedes in pedibus stulto doctrina
et quasi vincula manuum supra manum dexteram
23fatuus in risu inaltat vocem suam
vir autem sapiens vix tacite ridebit
24ornamentum aureum prudenti doctrina
et quasi brachiale in brachio dextro
25pes fatui facilis in domum proximi
et homo peritus confundetur a persona potentis
26stultus a fenestra respiciet in domum
vir autem eruditus foris stabit
27stultitia hominis audire per ostium
et prudens gravabitur contumelia
28labia inprudentium stulta narrabunt
verba autem prudentium statera ponderabuntur
29et in ore fatuorum cor illorum
et in corde sapientium os illorum
30dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
31susurrio coinquinabit animam suam
et in omnibus odietur
et qui manserit odiosus erit
tacitus et sensatus honorabitur