1qui vivit in aeternum creavit omnia simul
Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
2quis sufficit enarrare opera illius
3quis enim investigabit magnalia eius
4virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit
et quis adiciet enarrare misericordiam eius
5non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6cum consummaverit homo tunc incipit
et cum quieverit operabitur
7quid homo et quae gratia illius
et quid bonum aut quid nequam illius
8numerus dierum hominum multum centum anni
quasi guttae aquae a mare
et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
9propter hoc patiens est Deus in illis
et effudit super eos misericordiam suam
10vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est
et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
11ideo adimplevit propitiationem suam in illis
et ostendit illis viam aequitatis
12miseratio hominis circa proximum suum
misericordia autem Dei super omnem carnem
13qui misericordiam habet et docet
erudit quasi pastor gregem suum
14misereatur excipiens doctrinam miserationis
et qui festinant in iudiciis eius
15fili in bonis non des querellam
et omni dato non des tristitiam verbi mali
16nonne ardorem refrigerabit ros
sic et verbum melius quam datus
17nonne ecce verbum super datum bonum
et utraque cum homine iustificato
18stultus achariter inproperabit
et datus indisciplinati tabescere facit oculos
19ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
20ante languorem adhibe medicinam
et ante iudicium interroga te ipsum
et in conspectu Dei invenies propitiationem
21ante languorem humilia te
et in tempore infirmitatum
ostende conversationem tuam
22non inpediaris operari semper
et non veteris usque ad mortem
iustificari
quoniam merces Dei manet in aeternum
23ante orationem praepara animam tuam
et noli esse quasi homo qui temptat Deum
24memento irae in die consummationis
et tempus retributionis in conversatione facies
25memento paupertatis in tempore abundantiae
et necessitatem paupertatis in die divitiarum
26a mane usque ad vesperam mutatur tempus
et haec omnia citata in oculis Dei
27homo sapiens in omnibus metuet
et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28omnis astutus agnovit sapientiam
et invenienti eam dabit confessionem
29sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt
et intellexerunt veritatem et iustitiam
et inploraverunt proverbia et iudicia
30de continentia animae
Post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
31si praestes animae tuae concupiscentiam eius
faciet te in gaudium inimicis
32ne oblecteris in turbis nec in modicis
ad duas est enim commissio
illorum
33ne fueris mediocris in contentione ex fenore
et non est tibi nihil in sacculo
eris enim invidus tuae vitae