1Deus creavit de terra hominem
et secundum imaginem suam fecit illum
2et iterum convertit illum in ipsam
et secundum se vestivit illum virtutem
3numerum dierum et tempus dedit illi
et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
4posuit timorem illius super omnem carnem
et dominatus est bestiarum et volatilium
5creavit ex ipso adiutorium similem ipsi
consilium et linguam et oculos
aures et cor dedit illis
excogitandi
et disciplinam intellectus replevit illos
6creavit illis scientiam spiritus
sensum implevit cor illorum
et mala et bona ostendit illis
7posuit oculum ipsorum super corda illorum
ostendere illis magnalia operum suorum
8et nomen sanctificationis conlaudent
et gloriari in mirabilibus illius
et magnalia enarrent operum eius
9addidit illis disciplinam
et legem vitae hereditavit illos
10testamentum aeternum constituit cum illis
et iudicia sua ostendit illis
11et magnalia honoris eius vidit oculus illorum
et honorem vocis audierunt aures illorum
et dixit illis adtendite ab omni iniquo
12et mandavit illis unicuique de proximo
13viae illorum coram ipso sunt semper
non sunt absconsae ab oculis ipsius
14in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15et pars Dei Israhel facta est manifesta
16omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei
et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum
et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
18elemosyna viri quasi sacculum cum ipso
et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
19et postea resurget et retribuet illis
retributionem unicuique in caput illorum
et convertet in interiores partes terrae
20paenitentibus autem dedit viam iustitiae
et conrogavit deficientes
sustinere
et destinavit illis sortem veritatis
21convertere ad Deum et relinque peccata tua
22precare ante faciem
et minue offendiculum
23refer te ad Dominum
et avertere ab iniustitia
et nimis odito execrationem
24et cognosce iustitias et iudicia Dei
et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25in partes vade saeculi sancti
cum vivis et dantibus confessionem
26non demoreris in errore impiorum
a mortuo quasi nihil perit
27confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum
et gloriaberis in miserationibus illius
28quam magna misericordia Dei
et propitiatio illius convertentibus ad se
29nec enim omnia possunt esse in hominibus
quoniam non est inmortalis filius hominis
et in vanitate malitiae placuerunt
30quid lucidius sole et hic deficiet
aut quid nequius excogitabit caro et
sanguis
et hoc arguitur
31virtutem altitudinis caeli ipse conspicit
et omnes homines terra et cinis