1et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur
non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum
illis
2non credas vitae illorum
et ne respexeris in labores illorum
3melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
4et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
5ab uno sensato inhabitabitur patria
et a tribus impiis deseretur
6multa talia vidit oculus meus
et fortiora horum audivit auris mea
7in synagoga peccantium exardebit ignis
et in gente incredibili exardescit ira
8non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus
qui destruxerunt confidentes suae
virtuti
9et non pepercit peregrinationi illorum
et execratus est illos prae superbia verbi illorum
10non misertus est illis gentem totam perdens
et extollentes se in suis peccatis
11et sicut sescenta milia peditum
qui congregati sunt in duritia cordis sui
et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
12misericordia enim et ira est cum illo
potens exoratio et effundens iram
13secundum misericordiam suam
sic correptio illius hominem
secundum operam suam iudicat
14non effugiet in rapinam peccator
et non retardabit sufferentia misericordiam
facientis
15omnis misericordia faciet locum
unicuique secundum meritum operum suorum
et secundum intellectum peregrinationis ipsius
16non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
17in populo magno non agnoscar
quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
18ecce caelum et caeli caelorum
abyssus et universa terra et quae in eis sunt
in conspectu illius commovebuntur
19montes simul et colles et fundamenta terrae
et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
20et omne cor intellegetur
21et vias illius quis intellegit
et procella quam nec oculus videbit
hominis
22nam plurima opera illius sunt in absconsis
opera iustitiae quis enuntiabit
aut quis sustinebit
longe enim est testamentum a quibusdam
et interrogatio omnium in consummatione est
23qui minoratur corde cogitat inania
et vir inprudens et errans cogitat stulta
24audi me fili et disce disciplinam sensus
et in verbis meis adtende in corde
25edicam in aequitate disciplinam
et scrutabor enarrare sapientiam
et in verbis meis adtende in corde tuo
et dico in aequitate spiritus virtutes
quas posuit Deus in opera sua ab initio
et in veritate enuntio scientiam eius
26in iudicio Dei opera ipsius ab initio
et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum
et initia ipsorum in gentibus suis
27ornavit in aeternum opera illorum
nec esurierunt nec laboraverunt
et non destiterunt ab operibus suis
28unusquisque proximum sibi non angustiavit
usque in aevum
29non incredibiles
verbo illius
30post haec Deus in terram respexit
et implevit illam bonis suis
31anima omnis vitalis denudavit
ante faciem ipsius
et ipsa iterum reversio illorum