1qui timet Deum faciet illud
et qui continens est iustitiae adprehendet illam
2et obviabit illi quasi mater honorificata
et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
3cibabit illum panem vitae et intellectus
et aqua sapientiae salutaris potabit illum
et firmabitur in illo et non flectetur
4et continebit illum et non confundetur
et inaltabit illum apud proximos suos
5et in medio ecclesiae aperiet os illius
adimplebit illum spiritu sapientiae et
intellectus
et stolam gloriae vestiet illum
6iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum
et nomine aeterno hereditabit illum
7homines stulti non adprehendent illam
et homines sensati obviabunt illi
homines stulti non videbunt illam
longe enim abest a superbia et dolo
8viri mendaces non erunt illius memores
et viri veraces inveniuntur in illa
et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
9non est speciosa laus in ore peccatoris
10quoniam a Deo profecta est sapientia
sapientiae enim Dei adstabit laus
et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
11non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
12non dicas ille me inplanavit
non enim necessarii sunt illi homines impii
13omne execramentum erroris odit Deus
et non erit amabile timentibus illum
14Deus ab initio constituit hominem
et reliquit illum in manu consilii sui
15adiecit mandata et praecepta sua
16si volueris mandata conservabunt te
et in perpetuum fidem placitam facere
17adposuit tibi aquam et ignem
ad quod voles porrige manum tuam
18ante hominem vita et mors bonum et malum
quod placuerit ei dabitur illi
19quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia
videns omnes sine intermissione
20oculi Dei ad timentes eum
et ipse agnoscit omnem operam hominis
21nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium