1erat autem vir Helimelech consanguineus
homo potens et magnarum opum nomine Booz
2dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam
si iubes vadam in agrum
et colligam spicas quae metentium fugerint manus
ubicumque clementis in me patris
familias repperero gratiam
cui illa respondit vade filia mi
3abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium
accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz
qui erat de cognatione Helimelech
4et ecce ipse veniebat de Bethleem
dixitque messoribus Dominus vobiscum
qui responderunt ei benedicat tibi Dominus
5dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat
cuius est haec puella
6qui respondit haec est Moabitis
quae venit cum Noemi de regione moabitide
7et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia
et de mane usque nunc stat in agro
et ne ad momentum quidem domum reversa est
8et ait Booz ad Ruth
audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum
nec recedas ab hoc loco
sed iungere puellis meis
9et ubi messuerint sequere
mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit
sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas
et bibe aquas de quibus et pueri bibunt
10quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum
unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos
et nosse me dignareris peregrinam mulierem
11cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia
quae feceris socrui tuae post mortem viri tui
et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua
nata es
et veneris ad populum quem ante nesciebas
12reddat tibi Dominus pro opere tuo
et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel
ad quem venisti et sub cuius confugisti alas
13quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi
qui consolatus es me et locutus es ad cor
ancillae tuae
quae non sum similis unius puellarum tuarum
14dixitque ad eam Booz
quando hora vescendi fuerit
veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto
sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi
comeditque et saturata est et tulit reliquias
15atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret
praecepit autem Booz pueris suis dicens
etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam
16et de vestris quoque manipulis proicite de industria
et remanere permittite
ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat
17collegit ergo in agro usque ad vesperam
et quae collegerat virga caedens et excutiens
invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios
18quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae
insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat
19dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti
opus
sit benedictus qui misertus est tui
indicavitque ei apud quem esset operata
et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
20cui respondit Noemi benedictus sit a Domino
quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis
rursumque propinquus ait noster est homo
21et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi
ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur
22cui dixit socrus
melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum
ne in alieno agro quispiam resistat tibi
23iuncta est itaque puellis Booz
et tamdiu cum eis messuit
donec hordea et triticum in horreis conderentur