1In diebus unius iudicis quando iudices praeerant
facta est fames in terra
abiitque homo de Bethleem Iuda
ut peregrinaretur in regione moabitide
cum uxore sua ac duobus liberis
2ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi
e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion
Ephrathei de Bethleem Iuda
ingressique regionem moabitidem morabantur ibi
3et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis
4qui acceperunt uxores moabitidas
quarum una vocabatur Orpha altera Ruth
manseruntque ibi decem annis
5et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion
remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito
6et surrexit ut in patriam pergeret
cum utraque nuru sua de regione moabitide
audierat enim quod respexisset Dominus populum suum
et dedisset eis escas
7egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru
et iam in via posita revertendi in
terram Iuda
8dixit ad eas ite in domum matris vestrae
faciat Dominus vobiscum misericordiam
sicut fecistis cum mortuis et mecum
9det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis
et osculata est eas
quae elevata voce flere coeperunt
10et dicere
tecum pergemus ad populum tuum
11quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum
num ultra habeo filios in utero meo
ut viros ex me sperare possitis
12revertimini filiae mi abite
iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali
etiam si possem hac nocte concipere et parere filios
13si eos expectare velitis
donec crescant et annos impleant pubertatis
ante eritis vetulae quam nubatis
nolite quaeso filiae mi
quia vestra angustia me magis premit
et egressa est manus Domini contra me
14elevata igitur voce rursum flere coeperunt
Orpha osculata socrum est ac reversa
Ruth adhesit socrui suae
15cui dixit Noemi
en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos
vade cum ea
16quae respondit
ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam
quocumque perrexeris pergam
ubi morata fueris et ego pariter morabor
populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus
17quae te morientem terra susceperit in ea moriar
ibique locum accipiam sepulturae
haec mihi faciat Deus et haec addat
si non sola mors me et te separaverit
18videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset
secum pergere
adversari noluit nec ultra ad suos reditum
persuadere
19profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem
quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit
dicebantque mulieres haec est illa Noemi
20quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram
sed vocate me Mara hoc est amaram
quia valde me amaritudine replevit Omnipotens
21egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus
cur igitur vocatis me Noemi
quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens
22venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua
de terra peregrinationis suae
ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur