1postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea
filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi
2Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster
et hac nocte aream hordei ventilat
3lava igitur et unguere et induere cultioribus
vestimentis
ac descende in aream
non te videat homo donec esum potumque finierit
4quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat
veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum
et proicies te et ibi iacebis
ipse autem dicet tibi quid agere debeas
5quae respondit quicquid praeceperis faciam
6descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus
7cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum
venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecit
8et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est
viditque mulierem iacentem ad pedes suos
9et ait illi quae es
illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua
expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es
10et ille benedicta inquit es Domino filia
et priorem misericordiam posteriore superasti
quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites
11noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi
scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae
mulierem te esse virtutis
12nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior
13quiesce hac nocte
et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere
bene res acta est
sin autem ille noluerit
ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus
dormi usque mane
14dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum
surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo
et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris
15et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris
et tene utraque manu
qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
et posuit super eam
quae portans ingressa est civitatem
16et venit ad socrum suam
quae dixit ei quid egisti filia
narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo
17et ait
ecce sex modios hordei dedit mihi et ait
nolo vacuam te reverti ad socrum tuam
18dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat
neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est