1victori pro morte filii canticum David
2confitebor Domino in toto corde meo
narrabo omnia mirabilia tua
3laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
4cum ceciderint inimici mei retrorsum
et corruerint et perierint a facie tua
5fecisti enim iudicium meum et causam meam
sedisti super solium iudex iustitiae
6increpuisti gentes periit
impius
nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
7conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti
periit memoria eorum cum ipsis
8Dominus autem in sempiternum sedebit
stabilivit ad iudicandum solium suum
9et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
10et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
11et confident in te qui noverunt nomen tuum
quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12cantate Domino habitatori Sion
adnuntiate in populis commutationes eius
13quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est
nec oblitus est clamoris pauperum
14misertus est mei Dominus
vidit adflictionem meam ex inimicis meis
15qui exaltat me de portis mortis
ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
16exultabo in salutari tuo
demersae sunt gentes in interitu quem
fecerunt
in rete quod absconderant captus est
pes eorum
17agnitus est Dominus iudicium faciens
in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
18convertantur impii in infernum
omnes gentes quae oblitae sunt Deum
19quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper
expectatio pauperum non peribit in perpetuum
20surge Domine non confortetur homo
iudicentur gentes ante faciem tuam
21pone Domine terrorem eis
sciant gentes homines se esse semper
22quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
23in superbia impii ardet pauper
capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
24quia laudavit impius desiderium animae suae
et avarus adplaudens sibi
25blasphemavit Dominum
impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
26nec est Deus in omnibus cogitationibus eius
parturiunt viae eius in omni tempore
longe sunt iudicia tua a facie eius
omnes inimicos suos dispicit
27loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione
ero sine malo
28maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia
sub lingua eius dolor et iniquitas
29sedet insidians iuxta vestibula
in absconditis ut interficiat innocentem
30oculi eius robustos tuos circumspiciunt
insidiatur in abscondito quasi leo in cubili
insidiatur ut rapiat pauperem
rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
31et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
32dixit in corde suo oblitus est Deus
abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
33surge Domine Deus leva manum tuam
noli oblivisci pauperum
34quare blasphemat impius Deum
dicens in corde suo quod non requirat
35vides quia tu laborem et furorem respicis
ut detur in manu tua
tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
36contere brachium impii et maligni
quaeres impietatem eius et non invenies
37Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
38desiderium pauperum audit Dominus
praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
39ut iudices pupillum et oppressum
et nequaquam ultra superbiat homo de terra