PSALMI IUXTA HEBR. 10
1victori David
2in Domino speravi quomodo dicitis animae meae
transvola in montem ut avis
3quia ecce impii tetenderunt arcum
posuerunt sagittam suam super nervum
ut sagittent in abscondito rectos corde
4quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius
oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
6Dominus iustum probat
impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
7pluet super peccatores laqueos
ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars
calicis eorum
8quoniam iustus Dominus iustitias dilexit
rectum videbunt facies eorum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart