1oratio Mosi viri Dei
Domine habitaculum tu factus es nobis
in generatione et generatione
2antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis
a saeculo et usque in saeculum tu es
3convertes hominem usque ad contritionem
et dices revertimini filii Adam
4quia mille anni in oculis tuis
sicut dies hesterna quae pertransiit et
vigilia nocturna
5percutiente te eos somnium erunt
6mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit
ad vesperam conteretur atque siccabitur
7consumpti enim sumus in furore tuo
et in indignatione tua conturbati sumus
8posuisti iniquitates nostras coram te
neglegentias nostras in luce vultus tui
9omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo
consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni
si autem multum octoginta anni
et quod amplius est labor et dolor
quoniam transivimus cito et avolavimus
11quis novit fortitudinem irae tuae
et secundum timorem tuum indignationem tuam
12ut numerentur dies nostri sic ostende
et veniemus corde sapienti
13revertere Domine usquequo
et exorabilis esto super servis tuis
14imple nos matutina misericordia tua
et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos
et annis in quibus vidimus mala
16appareat apud servos tuos opus tuum
et gloria tua super filios eorum
17et sit decor Domini Dei nostri super nos
et opus manuum nostrarum fac stabile super nos
opus manuum nostrarum confirma