PSALMI IUXTA HEBR. 90
1qui habitat in abscondito Excelsi
in umbraculo Domini commorabitur
2dicens Domino spes mea et fortitudo mea
Deus meus confidam in eum
3quia ipse liberabit te de laqueo venantium
de morte insidiarum
4in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante
a morsu insanientis meridie
7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis
ad te autem non adpropinquabit
8verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10non accedet ad te malum
et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11quia angelis suis mandabit de te
ut custodiant te in omnibus viis tuis
12in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13super aspidem et basiliscum calcabis
conculcabis leonem et draconem
14quoniam mihi adhesit et liberabo eum
exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15invocabit me et exaudiam eum
cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16longitudine dierum implebo illum
et ostendam ei salutare meum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart