1canticum carminis filiorum Core
victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
2Domine Deus salutis meae
per diem clamavi in nocte coram te
3ingrediatur ante te oratio mea
inclina aurem tuam ad laudationem meam
4quia repleta est malis anima mea
et vita mea ad infernum descendit
5reputatus sum cum descendentibus lacum
factus sum quasi homo invalidus
6inter mortuos liber
sicut interfecti et dormientes in sepulchro
quorum non recordaris amplius
et qui a manu tua abscisi sunt
7posuisti me in lacu novissimo in tenebris
in profundis
8super me confirmatus est furor tuus
et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
9longe fecisti notos meos a me
posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
10oculus meus infirmatus est ab adflictione
invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
11numquid mortuis facies mirabilia
aut gigantes surgent
et confitebuntur tibi semper
12numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua
et veritas tua in perditione
13numquid noscentur in
tenebris mirabilia tua
et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
14ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
16pauper ego et aerumnosus ab adulescentia
portavi furorem tuum et conturbatus sum
17per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
18circumdederunt me quasi aquae tota die
vallaverunt me pariter
19longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti