1oratio David
inclina Domine aurem tuam exaudi me
quia egenus et pauper ego sum
2custodi animam meam quia sanctus sum
salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
5tu enim es Domine bonus et propitiabilis
et multus misericordia omnibus qui invocant
te
6exaudi Domine orationem meam
et ausculta vocem deprecationum mearum
7in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
8non est similis tui in diis Domine
non est iuxta opera tua
9omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine
et glorificabunt nomen tuum
10quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
11doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua
unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo
et glorificabo nomen tuum in sempiternum
13quia misericordia tua magna super me
et eruisti animam meam de inferno extremo
14Deus superbi surrexerunt adversus me
et coetus robustorum quaesivit animam meam
et non posuerunt te in conspectu suo
15tu autem Domine Deus misericors et clemens
patiens et multae misericordiae et verus
16respice ad me et miserere mei
da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
17fac mecum signum in bonitate
et videant qui oderunt me et confundantur
quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me