PSALMI IUXTA HEBR. 83
1victori pro torculari filiorum Core canticum
2quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
3desiderat et defecit anima mea in atria Domini
cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
4siquidem avis invenit domum
et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos
altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
5beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
6beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
7transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
8benedictione quoque amicietur doctor
ibunt de fortitudine in fortitudinem
parebunt apud Deum in Sion
9Domine Deus exercituum exaudi orationem meam
ausculta Deus Iacob semper
10clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
11quoniam melior est dies in atriis tuis super milia
elegi abiectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis impietatis
12quia sol et scutum Dominus Deus
gratiam et gloriam dabit Dominus
13nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione
Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart