PSALMI IUXTA HEBR. 82
1canticum psalmi Asaph
2Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
3quia ecce inimici tui tumultuati sunt
et qui oderunt te levaverunt caput
4contra populum tuum nequiter tractaverunt
et inierunt consilium adversum arcanum tuum
5dixerunt venite et conteramus eos de gente
et non sit memoria nominis Israhel ultra
6quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
7tabernacula Idumeae et Ismahelitarum
Moab et Aggareni
8Gebal et Ammon et Amalech
Palestina cum habitatoribus Tyri
9sed et Assur venit cum eis
facti sunt brachium filiorum Loth semper
10fac illis sicut Madian et Sisarae
sicut Iabin in torrente Cison
11contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
12pone duces eorum sicut Oreb et Zeb
et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
14Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
15quomodo ignis conburit silvam
et sicut flamma devorat montes
16sic persequere eos in tempestate tua
et in turbine tuo conturba eos
17imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18confundantur et conturbentur usque in saeculum
et erubescant et pereant
19et sciant quia nomen tuum est Dominus
solus tu Excelsus super omnem terram
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart