1canticum Asaph
Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum
posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3effuderunt sanguinem eorum quasi aquam
in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4facti sumus obprobrium vicinis nostris
subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
5usquequo Domine irasceris in finem
ardebit quasi ignis zelus tuus
6effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te
et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
7quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum
cito occupent nos misericordiae tuae
quia adtenuati sumus nimis
9auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui
et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10quare dicunt gentes ubi est Deus eorum
nota fiat in gentibus ante oculos nostros
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11ingrediatur coram te gemitus vinctorum
in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
13nos enim populus tuus et grex pascuae tuae
confitebimur tibi in sempiternum
in generatione et generatione narrabimus laudes tuas