1eruditionis Asaph
ausculta populus meus legem meam
inclinate aurem vestram ad verba oris mei
2aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
3quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
4non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti
narrante laudes Domini et potentiam eius
et mirabilia eius quae fecit
5statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel
quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
6ut cognosceret generatio subsequens
filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
7ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscantur cogitationum eius
et mandata eius custodiant
8ut non sint sicut patres eorum
generatio declinans et provocans
generatio quae non praeparavit cor suum
et non credidit Deo spiritus eius
9filii Efraim intendentes et mittentes arcum
terga verterunt in die belli
10non custodierunt pactum Dei sui
et in lege eius noluerunt ingredi
11et obliti sunt commutationum eius
et mirabilium eius quae ostendit eis
12coram patribus eorum fecit mirabilia
in terra Aegypto in regione Taneos
13divisit mare et transduxit eos
et stare fecit aquas quasi acervum
14et duxit eos in nube per diem
et tota nocte in lumine ignis
15scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
16et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
17et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
18et temptaverunt Deum in cordibus suis
petentes cibum animae suae
19et loquentes contra Deum dicebant
numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
20ecce percussit petram et fluxerunt aquae
et torrentes inundaverunt
numquid et panem poterit dare
aut praeparare carnem populo suo
21ideo audivit Dominus et non distulit
et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
22quia non crediderunt Deo
nec habuerunt fiduciam in salutari eius
23et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
24et pluit super eos man ut comederent
et triticum caeli dedit eis
25panem fortium comedit vir
cibaria misit eis in saturitatem
26abstulit eurum de caelo
et induxit in fortitudine sua africum
27et pluit super eos quasi pulverem carnes
et quasi harenam maris volatilia pinnata
28et ceciderunt in medio castrorum eius
in circuitu tabernaculorum eius
29et comederunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum adtulit eis
30non indiguerunt de cupiditate sua
cum adhuc cibus esset in ore eorum
31furor ergo Dei ascendit super eos
et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
32in omnibus his peccaverunt ultra
et non crediderunt mirabilibus eius
33et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
34si occidebat eos tunc requirebant eum
et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
35et recordabantur quia Deus fortitudo eorum
et Deus excelsus redemptor eorum
36et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37cor autem eorum non erat firmum cum eo
nec permanserunt in pacto eius
38ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet
multumque avertit iram suam
et non suscitavit totum furorem suum
39sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
40quotiens provocaverunt eum in deserto
adflixerunt eum in solitudine
41et conversi sunt et temptaverunt Deum
et Sanctum Israhel concitaverunt
42non sunt recordati manus eius
diei qua redemit eos a tribulante
43qui fecit in Aegypto signa sua
et ostenta sua in regione Taneos
44qui convertit in sanguine fluvios eorum
et rivos eorum ut non biberent
45qui inmisit eis genus omne muscarum
ut comederent eos
et ranas ut disperderent eos
46qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
47qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
48qui tradidit grandini pascua eorum
et iumenta eorum volucribus
49qui misit in eos iram furoris sui
indignationem et comminationem et angustiam
inmissionem angelorum malorum
50munivit semitam furori suo
non pepercit morti animae eorum
et animantia eorum pesti tradidit
51et percussit omne primogenitum in Aegypto
principium partus in tabernaculis Cham
52et tulit veluti oves populum suum
et minavit eos sicut gregem in deserto
53et duxit eos cum fiducia et absque timore
inimicos autem eorum operuit mare
54et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum
montem istum quem possedit dextera eius
et eiecit a facie eorum gentes
et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
55et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum
et testimonia eius non custodierunt
57et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum
incurvati sunt quasi arcus inutilis
58et provocaverunt eum in excelsis suis
et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
59audivit Deus et non distulit
et proiecit vehementer Israhel
60et reliquit tabernaculum Selo
tentorium quod conlocavit inter homines
61tradidit in captivitatem gloriam suam
et decorem suum in manu hostis
62et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
63iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
64sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt
fletae
65et evigilavit quasi dormiens Dominus
quasi fortis post crapulam vini
66et percussit hostes suos retrorsum
obprobrium sempiternum dedit eos
67et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
68sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69et aedificavit in similitudinem monoceroton
sanctuarium suum
quasi terram fundavit illud in saeculum
70et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium
sequentem fetas adduxit eum
71ut pasceret Iacob populum eius
et Israhel hereditatem eius
72qui pavit eos in simplicitate cordis sui
et in prudentia manuum suarum dux eorum
fuit